Hľadaný výraz: Mt 24,15-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: 16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere; 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.

1

mail   print   facebook   twitter